Hľadaný výraz: Mt 22,41-46; Mk 12,35-37; Lk 20,41-44, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus 42 dicens: “ Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? ”. Dicunt ei: “ David ”. 43 Ait illis: “ Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens: 44 “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”? 45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ”. 46 Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

35 Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “ Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David? 36 Ipse David dixit in Spiritu Sancto: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”. 37 Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? ”. Et multa turba eum libenter audiebat.

41 Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse? 42 Ipse enim David dicit in libro Psalmorum: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, 43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”. 44 David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est? ”.

1

mail   print   facebook   twitter